#Matth. XXII; Marc. XII; Luc. XX
Tunc inierunt Pharisaei concilium, ut caperent Jesum in sermone, et miserunt discipulos suos cum Herodianis; venerat enim Herodes tetrarcha ad diem festum, et gentiles milites secum adduxerat. Vel de antiquis militibus Herodis Ascalonitae adhuc supererant isti, qui venientes ad Jesum dixerunt: Licet dari censum Caesari, an non? Jam enim dubitatio erat inter Judaeos de tributo reddendo, pro quo etiam post Romani insurrexerunt in eos. Et ait Jesus: Quid me tentatis, o hypocritae? Ostendite mihi numisma census. Numisma est inscriptio in nummo, quae etiam moneta dicitur, per quam nummi discernuntur. Hic autem pro ipso nummo ponitur. Et est: Ostendite mihi nummum, qui pro censu capitis datur. Dumque quaesisset de imagine cujus esset, et dixissent: Caesaris, Tiberii scilicet, intulit: Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari, tributa scilicet communia, et quae sunt Dei Deo, scilicet primitias, decimas et oblationes.